Logos Bible Study

Colossians 2:6–3:11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, 7radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione. 8Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: 9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: 10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: 11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. 13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: 14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: 15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

16Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: 17quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. 18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, 19et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. 20Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? 21Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: 22quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: 23quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

31Igitur, si consurrexistis cum Christo: quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: 2quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram. 3Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. 4Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus: 6propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. 8Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro. 9Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, 10et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: 11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

Read in Logos
Colossians 2:10: … and you have been filled in him, who is the head of all rule and authority.