Logos Bible Study

Amos 5:10–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Odio habuerunt corripientem in porta,

et loquentem perfecte abominati sunt.

11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem,

et prædam electam tollebatis ab eo,

domos quadro lapide ædificabitis,

et non habitabitis in eis;

vineas plantabis amantissimas,

et non bibetis vinum earum.

12Quia cognovi multa scelera vestra,

et fortia peccata vestra:

hostes justi, accipientes munus,

et pauperes deprimentes in porta.

13Ideo prudens in tempore illo tacebit,

quia tempus malum est.

14Quærite bonum, et non malum, ut vivatis;

et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15Odite malum et diligite bonum,

et constituite in porta judicium:

si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator:

In omnibus plateis planctus;

et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ!

et vocabunt agricolam ad luctum,

et ad planctum eos qui sciunt plangere.

17Et in omnibus vineis erit planctus,

quia pertransibo in medio tui,

dicit Dominus.

18Væ desiderantibus diem Domini!

ad quid eam vobis?

Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.

19Quomodo si fugiat vir a facie leonis,

et occurrat ei ursus;

et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem,

et mordeat eum coluber.

20Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux;

et caligo, et non splendor in ea?

21Odi, et projeci festivitates vestras,

et non capiam odorem cœtuum vestrorum.

22Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra,

non suscipiam;

et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23Aufer a me tumultum carminum tuorum;

et cantica lyræ tuæ non audiam.

24Et revelabitur quasi aqua judicium,

et justitia quasi torrens fortis.

Read in Logos
Amos 5:23–24: Take away from me the noise of your songs; to the melody of your harps I will not listen. But let justice roll down like waters, and righteousness like an ever-flowing stream.