Logos Bible Study

Acts 8:4–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

4Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum. 6Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum: 10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.

14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.

Read in Logos