Logos Bible Study

Acts 2:22–36

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

22Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25David enim dicit in eum:

Providebam Dominum in conspectu meo semper:

quoniam a dextris est mihi, ne commovear:

26propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea,

insuper et caro mea requiescet in spe:

27quoniam non derelinques animam meam in inferno,

nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.

28Notas mihi fecisti vias vitæ:

et replebis me jucunditate cum facie tua.

29Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse:

Dixit Dominus Domino meo:

Sede a dextris meis,

35donec ponam inimicos tuos

scabellum pedum tuorum.

36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.

Read in Logos
Acts 2:24: God raised him up, loosing the pangs of death, because it was not possible for him to be held by it.