Logos Bible Study

Acts 20:5–28:16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: 6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. 9Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. 10Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. 11Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. 12Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.

13Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. 14Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. 15Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. 16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.

17A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiæ. 18Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quæ mihi acciderunt ex insidiis Judæorum: 20quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos, 21testificans Judæis atque gentilibus in Deum pœnitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. 22Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans: 23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent. 24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei. 25Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. 26Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. 27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. 30Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. 31Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiæ ipsius, qui potens est ædificare, et dare hæreditatem in sanctificatis omnibus. 33Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut 34ipsi scitis: quoniam ad ea quæ mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istæ. 35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. 36Et cum hæc dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis. 37Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum, 38dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

211Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram. 2Et cum invenissemus navem transfretantem in Phœnicen, ascendentes navigavimus. 3Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum: ibi enim navis expositura erat onus. 4Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. 5Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. 6Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem: illi autem redierunt in sua. 7Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam: et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. 9Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.

10Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judæa propheta, nomine Agabus. 11Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium. 12Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam. 13Tunc respondit Paulus, et dixit: Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu. 14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.

15Post dies autem istos, præparati ascendebamus in Jerusalem. 16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. 17Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.

18Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores. 19Quos cum salutasset, narrabat per singula quæ Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius. 20At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei: Vides, frater, quot millia sunt in Judæis qui crediderunt, et omnes æmulatores sunt legis. 21Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. 22Quid ergo est? utique oportet convenire multitudinem: audient enim te supervenisse. 23Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. 24His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione. 26Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.

27Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: 28Viri Israëlitæ, adjuvate: hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum. 29Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem æstimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus. 30Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum: et statim clausæ sunt januæ. 31Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. 32Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus: et interrogabat quis esset, et quid fecisset. 34Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. 35Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. 36Sequebatur enim multitudo populi, clamans: Tolle eum. 37Et cum cœpisset induci in castra Paulus, dicit tribuno: Si licet mihi loqui aliquid ad te? Qui dixit: Græce nosti? 38nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? 39Et dixit ad eum Paulus: Ego homo sum quidem Judæus a Tarso Ciliciæ, non ignotæ civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum. 40Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebræa, dicens:

221Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. 3Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: 4qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: 7et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? 8Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 10Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. 11Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium…

Read in Logos
Acts 20:24: But I do not account my life of any value nor as precious to myself, if only I may finish my course and the ministry that I received from the Lord Jesus, to testify to the gospel of the grace of God.

This passage has been shortened. Keep reading Acts 20:5–28:16 in Logos