The Future of Bible Study Is Here.
Deuteronomy 14:1–8
1 Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram. 3 Ne comedatis quæ immunda sunt. 4 Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram, 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum. 6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis. 7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis. 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Clementine Vulgate
Loading…