Logos Bible Study

4 Esdras 14

Clementine VulgateOther versions

141Et factum est tertio die, et ego sedebam sub quercu. 2Et ecce, vox exivit contra me de rubo, et dixit: Esdra Esdra. Et dixi: Ecce ego Domine. Et surrexi super pedes meos. Et dixit ad me: 3Revelans revelatus sum super rubum, et locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Ægypto, 4et misi eum, et eduxi populum meum de Ægypto, et adduxi eum super montem Sina, et detinebam eum apud me diebus multis: 5et enarravi ei mirabilia multa, et ostendi ei temporum secreta et finem: et præcepi ei, dicens: 6Hæc in palam facies verba, et hæc abscondes. 7Et nunc tibi dico: 8Signa quæ demonstravi, et somnia quæ vidisti, et interpretationes quas tu vidisti, in corde tuo repone ea: 9tu enim recipieris ab omnibus, converteris residuus cum consilio meo et cum similibus tuis, usquequo finiantur tempora. 10quoniam sæculum perdidit iuventutem suam, et tempora appropinquant senescere. 11Duodecim enim partibus divisum est sæculum, et transierunt eius decima et dimidium decimæ partis: 12supersunt autem eius post medium decimæ partis. 13Nunc ergo dispone domum tuam, et corripe populum tuum, et consolare humiles eorum, et renuntia iam corruptelæ, 14et dimitte abs te mortales cogitationes, et proiice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his: 15quæ enim vidisti nunc contigisse mala, iterum horum deteriora facient: 16quantum enim invalidum fiet sæculum a senectute, tantum multiplicabuntur super inhabitantes mala. 17Prolongavit enim se magis veritas, et appropinquavit mendacium. Iam enim festinat venire, quam vidisti visionem.

18Et respondi, et dixi coram te Domine. 19Ecce enim ego abibo, sicut præcepisti mihi, et corripiam præsentem populum. Qui autem iterum nati fuerint, quis commonebit? 20Positum est ergo sæculum in tenebris, et qui inhabitant in eo sine lumine. 21Quoniam lex tua incensa est, propter quod nemo scit quæ a te facta sunt, vel quæ incipient opera. 22Si enim inveni in te gratiam, immitte in me Spiritum sanctum, et scribam omne quod factum est in sæculo ab initio, quæ erant in lege tua scripta ut possint homines invenire semitam, et qui voluerint vivere in novissimis, vivant. 23Et respondit ad me, et dixit: Vadens congrega populum, et dices ad eos, ut non quærant te diebus quadraginta. 24Tu autem præpara tibi buxos multos, et accipe tecum Saream, Dabriam, Salemiam, Echanum, et Asiel, quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter. 25Et venias hue, et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus, quæ non extinguetur quoadusque finiantur quæ incipies scribere. 26Et tunc pefectis quædam palam facies, quædam sapientibus absconse trades, in crastinum enim hac hora incipies scribere.

27Et profectus sum, sicut mihi præcepit, et congregavi omnem populum, et dixi: 28Audi Israel verba hæc: 29Peregrinati sunt patres nostri ab initio in Ægypto, et liberati sunt inde: 30et acceperunt legem vitæ, quam non custodierunt, quam et vos post eos transgressi estis: 31et data est vobis terra in sortem, et terra Sion, et patres vestri, et vos iniquitatem fecistis, et non servastis vias quas præcepit vobis Altissimus: 32et iustus iudex cum sit, abstulit a vobis in tempore quod donaverat. 33Et nunc vos hic estis, et fratres vestri introrsum vestrum sunt. 34Si ergo imperaveritis sensui vestro, et erudieritis cor vestrum, vivi conservati eritis, et post mortem misericordiam consequemini. 35Iudicium enim post mortem veniet, quando iterum reviviscemus: et tunc iustorum nomina parebunt, et impiorum facta ostendentur. 36Ad me igitur nemo accedat nunc, neque requirat me usque dies quadraginta.

37Et accepi quinque viros sicut mandavit mihi, et profecti sumus in campum, et mansimus ibi. 38Et factus sum in crastinum, et ecce vox vocavit me dicens: Esdra aperi os tuum, et bibe quo te potavero. 39Et aperui os meum, et ecce calix plenus porrigebatur mihi. Hoc erat plenum sicut aqua: color autem eius ut ignis similis. 40Et accepi, et bibi: et in eo cum bibissem, cor meum cruciabatur intellectu, et in pectus meum increscebat sapientia. Nam spiritus meus conservabatur memoria. 41Et apertum est os meum, et non est clausum amplius. 42Altissimus dedit intellectum quinque viris, et scripserunt quæ dicebantur excessiones noctis, quas non sciebant. 43Nocte autem manducabant panem, ego autem per diem loquebar, et per noctem non tacebam. 44Scripti sunt autem per quadraginta dies libri ducenti quattuor.

45Et factum est cum complevissent quadraginta dies, locutus est Altissimus, dicens: Priora quæ scripsisti, in palam pone, et legant digni et indigni: 46novissimos autem septuaginta conservabis, ut tradas eos sapientibus de populo tuo. 47In his enim est vena intellectus, et sapientiæ fons, et scientiæ flumen. Et feci sic.

Read in Logos