Logos Bible Study

4 Esdras 13

Clementine VulgateOther versions

131Et factum est post dies septem, et somniavi somnium nocte. 2Et ecce de mari ventus exurgebat, ut conturbaret omnes fluctus eius. 3Et vidi, et ecce convalescebat ille homo cum millibus cæli: et ubi vultum suum vertebat ut consideraret, tremebant omnia quæ sub eo videbantur: 4et ubicumque exibat vox de ore eius, ardescebant omnes qui audiebant voces eius sicut quiescet terra quando senserit ignem.

5Et vidi post hæc, et ecce congregabatur multitudo hominum, quorum non erat numerus de quattuor ventis cæli, ut debellarent hominem qui ascenderat de mari. 6Et vidi, et ecce sibimetipsi sculpserat montem magnum, et volavit super eum. 7Ego autem quæsivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons, et non potui. 8Et post hæc vidi, et ecce omnes qui congregati sunt ad eum, ut expugnarent eum, timebant valde, tamen audebant pugnare. 9Et ecce, ut vidit impetum multitudinis venientis, non levavit manum suam, neque frameam tenebat, neque aliquod vas bellicosum nisi solummodo ut vidi, 10quoniam emisit de ore suo sicut flatum ignis, et de labiis eius spiritus flammæ, et de lingua eius emittebat scintillas et tempestates, et commista sunt omnia simul, hic flatus ignis, et spiritus flammæ, et multitudo tempestatis: 11et concidit super multitudinem in impetu, quæ præparata erat pugnare, et succendit omnes, ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine, nisi solummodo pulvis, et fumi odor: et vidi, et extimui.

12Et post hæc vidi ipsum hominem descendentem de monte, et vocantem ad se multitudinem aliam pacificam, 13et accedebat ad eum vultus hominum multorum quorumdam gaudentium, quorundam tristantium: aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis, qui offerebantur.

et ægrotavi a multitudine pavoris, et expergefactus sum, et dixi. 14Tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia hæc, et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam: 15et nunc demonstra mihi adhuc interpretationem somnii huius. 16Sicut enim existimo in sensu meo, væ qui derelicti fuerunt in diebus illis: et multo plus væ his qui non sunt derelicti. 17Qui enim non sunt derelicti, tristes erant. 18Intelligo nunc quæ sunt reposita in novissimis diebus, et occurrent eis, sed et his qui derelicti sunt. 19Propter hoc venerunt enim in pericula magna, et necessitates multas, sicut ostendunt somnia hæc. 20Attamen facilius est periclitantem venire in hunc, quam pertransire, sicut nubem a sæculo, et nunc videre quæ contingunt in novissimo.

Et respondit ad me, et dixit: 21Et visionis interpretationem dicam tibi: et de quibus locutus es adaperiam tibi. 22Quoniam de his dixisti qui derelicti sunt: hæc est interpretatio. 23Qui aufert periculum illo tempore, hic se custodivit. qui in periculo inciderunt, hi sunt qui habent opera et fidem ad Fortissimum. 24Scito ergo quoniam magis beatificati sunt qui derelicti, super eos qui mortui sunt.

25Hæ interpretationes visionis, quia vidisti virum ascendentem de corde maris, 26ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus, qui per semetipsum liberabit creaturam suam: et ipse disponet, qui derelicti sunt. 27Et quoniam vidisti de ore eius exire, ut spiritum, et ignem, et tempestatem: 28et quoniam non tenebat frameam, neque vas bellicosum: corrupit enim impetus eius multitudinem, quæ venerat expugnare eum. hæc est interpretatio. 29Ecce dies veniunt, quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt: 30et veniet in excessu mentis super eos qui inhabitant terram. 31Et alii alios cogitabunt debellare: civitas civitatem, et locus locum, et gens adversus gentem, et regnum adversus regnum. 32Et erit, cum fient hæc, et contingent signa quæ ante ostendi tibi: et tunc revelabitur filius meus, quem vidisti, ut virum ascendentem.

33Et erit quando audierint omnes gentes vocem eius: et derelinquet unusquisque in regione sua bellum suum, quod habent ad alterutrum: 34et colligetur in unum multitudo innumerabilis, sicut volentes venire, et expugnare eum. 35Ipse autem stabit super cacumen montis Sion. 36Sion autem veniet, et ostendetur omnibus parata et ædificata, sicut vidisti montem sculpi sine manibus.

37Ipse autem filius meus arguet quæ adinvenerunt Gentes, impietates eorum has quæ tempestati appropinquaverunt propter mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari: 38quæ assimilatæ sunt flammæ, et perdet eos sine labore per legem quæ igni assimilata est.

39Et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam, 40hæ sunt decem tribus, quæ captivæ factæ sunt de terra sua in diebus Osee regis, quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum: et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram aliam. 41Ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam inhabitavit genus humanum: 42vel ibi observare legitima sua, quæ non fuerant servantes in regione sua. 43Per introitus autem angustos fluminis Euphraten introierunt. 44Fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas fluminis usquequo transirent. 45Per eam enim regionem erat via multa itineris, anni unius et dimidii: nam regio ilia vocatur Arsareth. 46Tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore: et nunc iterum cum cosperint venire, 47iterum Altissimus statuet venas fluminis ut possint transire: propter hæc vidisti multitudinem cum pace. 48Sed et qui derelicti sunt de populo tuo, hi sunt qui inveniuntur intra terminum meum. 49Factum erit ergo, quando incipiet perdere multitudinem earum, quæ collectæ sunt gentes, proteget eos qui superaverunt populum: 50et tunc ostendet eis multa plurima portenta.

51Et dixi ego, Dominator Domine, hoc mihi ostende, propter quod vidi virum æcendentem de corde maris. Et dixit mihi: 52Sicut non potes hæc vel scrutari, vel scire quæ sunt in profundo maris: sic non poterit quisque super terram videre filium meum, vel eos qui cum eo sunt, nisi in tempore diei.

53Hæc est interpretatio somnii quod vidisti, et propter quod illuminatus es hic solus. 54Dereliquisti enim tuam, et circa meam vocasti legem, et quæsisti. 55Vitam enim tuam disposuisti in sapientia, et sensum tuum vocasti matrem: 56et propter hoc ostendi tibi merces apud Altissimum. erit enim post alios tres dies, ad te alia loquar, et exponam tibi gravia et mirabilia.

57Et profectus sum, et transii in campum, multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus quæ per tempus faciebat: 58et quoniam gubernat ipsum, et quæ sunt in temporibus illata, et sedi ibi tribus diebus.

Read in Logos