Logos Bible Study

4 Esdras 15

Clementine VulgateOther versions

151Ecce loquere in aures plebis meæ sermones prophetiæ, quos immisero in os tuum, dicit Dominus: 2et fac ut in charta scribantur, quoniam fideles et veri sunt. 3Ne timeas a cogitationibus adversum te, nec turbent te incredulitates dicentium. 4Quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur. 5Ecce ego induco, dicit Dominus, super orbem terrarum mala, gladium, et famem, et mortem, et interitum: 6propter quod superpolluit iniquitas omnem terram, et adimpleta sunt opera nociva illorum. 7Propterea dicit Dominus: 8Iam non silebo de impietatibus eorum quæ irreligiose agunt, nec sustinebo in his quæ inique exercent. ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me, et animæ iustorum clamant perseveranter. 9Vindicans vindicabo illos, dicit Dominus, et accipiam omnem sanguinem innoxium ex illis ad me. 10Ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur, iam non patiar illum habitare in terra Ægypti: 11sed educam eum in manu potenti et brachio excelso, et percutiam plaga sicut prius, et corrumpam omnem terram eius. 12Lugebit Ægyptus, et fundamenta eius plaga verberata, et castigatione quas inducet ei Deus. 13Lugebunt cultores operantes terram, quoniam deficient semina eorum ab uredine, et grandine, et a sidere terribili. 14Væ sæculo, et qui habitant in eo: 15quia appropinquavit gladius et contritio eorum, et exurget gens contra gentem ad pugnam, et romphæa in manibus eorum. 16Erit enim inconstabilitio hominibus, et alii aliis invalescentes non curabunt regem suum, et principes viæ gestorum suorum in potentia sua. 17Concupiscet enim homo in civitatem ire, et non poterit. 18Propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur, domus exterentur, homines metuent. 19Non miserebitur homo proximum suum ad irrritum faciendum domos eorum in gladium ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam.

20Ecce, ego convoco, dicit Deus, omnes reges terræ ad me verendum, qui sunt ab Oriente, et ab Austro, et ab Euro, et a Libano, ad convertendos in se, et reddere quæ dederunt illis: 21sicut faciunt usque hodie electis meis, sic faciam et reddam in sinu eorum. Hæc dicit Dominus Deus. 22Non parcet dextera mea super peccatores, nec cessabit romphæa super effundentes sanguinem innoxium super terram. 23Exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terræ, et peccatores quasi stramen incensum. 24Væ eis qui peccant, et non observant mandata mea, dicit Dominus. 25non parcam illis. Discedite filii a potestate. Nolite contaminare sanctificationem meam, 26quoniam novit Dominus omnes qui delinquunt in illum; propterea tradidit eos in mortem, et in occisionem. 27Iam enim venerunt super orbem terrarum mala, et manebitis in illis. non enim liberabit vos Deus, propter quod peccastis in eum.

28Ecce visio horribilis, et facies illius ab oriente. 29Et exient nationes draconum Arabum in curribus multis, et sicut flatus, eorum numerus feretur super terram, ut iam timeant et trepident omnes qui illos audient. 30carmonii insanientes in ira, et exient ut apri de silva, et advenient virtute magna, et constabunt in pugnam cum illis, et vastabunt portionem terræ Assyriorum. 31Et post hæc supervalescent dracones nativitatis suæ memores, et convertent se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos. 32Isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum, et convertent pedes suos in fugam, 33et a territorio Assyriorum subsessor obsidebit eos, et consumet unum ex illis, et erit timor et tremor in exercitu illorum, et contentio in reges ipsorum.

34Ecce nubes ab oriente, et septentrione usque ad meridianum, et facies earum horrida valde, plena iræ et procellæ, 35et collident se invicem, et collident sidus copiosum super terram, et sidus illorum, et erit sanguis a gladio usque ad ventrem, 36et fimus hominis usque ad sub-stramen cameli, et erit timor et tremor multus super terram, 37et horrebunt qui videbunt iram illam, et tremor apprehendet illos: et post hæc movebuntur nimbi copiosi 38a meridiano et septentrione, et portio alia ab occidente: 39et superinvalescent venti ab oriente, et recludent eam, et nubem quam suscitavit in ira, et sidus ad faciendam exterritationem ad orientalem ventum et occidentem violabitur: 40et exaltabuntur nubes magnæ et validæ plenæ iræ, et sidus, ut exterreant omnem terram, et inhabitantes eam, et infundent super omnem locum altum et eminentem sidus terribile, 41ignem et grandinem, et romphæas volantes, et aquas multas, ut etiam impleantur omnes campi, et omnes rivi plenitudine aquarum multarum. 42et demolientur civitates, et muros, et montes, et colles, et ligna silvarum, et fœnum pratorum, et frumenta eorum. 43Et transibunt constantes usque ad Babylonem, et exterent eam: 44convenient ad ipsam, et circuibunt eam, et effundent sidus, et omnem iram super eam, et subibit pulvis et fumus usque in cælum, et omnes in circuitu lugebunt eam: 45et qui sub ea remanserint, servient his qui exterruerunt.

46Et tu Asia concors in spem Babylonis, et gloria personæ eius, 47væ tibi misera propter quod assimilasti ei, et ornasti filias tuas in fornicatione, ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis, qui tecum cupierunt semper fornicari. 48Odibilem imitata es in omnibus operibus eius, et in adinventionibus eius: propterea dicit Deus, 49Immittam tibi mala, viduitatem, paupertatem, et famem, et gladium, et pestem, ad devastandas domos tuas a violatione, et morte, et gloria virtutis tuæ. 50Sicut flos siccabitur, cum exurget ardor qui emissus est super te, 51infirmaberis ut paupercula plagata et castigata a mulieribus, ut non possint te suscipere potentes et amatores. 52Numquid ego sic zelabor te, dicit Dominus, 53nisi occidisses electos meos in omni tempore, exaltans percussionem manuum, et dicens super mortem eorum, cum inebriata esses, 54Exorna speciem vultus tui? 55Merces fornicationis tuæ in sinu tuo, propter hoc redditionem accipies. 56Sicut facies electis meis, dicit Dominus, sic faciet tibi Deus, et tradet te in malum. 57Et nati tui fame interient: et tu rhomphæa cades, et civitates tuæ conterentur, et omnes tui in campo gladio cadent. 58Et qui sunt in montibus, fame peribunt, et manducabunt carnes suas, et sanguinem bibent a fame panis et siti aquæ. 59Infelix per maria venies, et rursum accipies mala. 60Et in transitu allident civitatem occisam, et exterent aliquam portionem terræ tuæ, et partem gloriæ tuæ exterminabunt, rursum revertentes ad Babylonem subversam. 61Et demolita eris illis pro stipula, et ipsi erunt tibi ignis: 62et devorabunt te, et civitates tuas, terram tuam et montes tuos, omnes silvas tuas et lignum fructiferum igni comburent. 63Filios tuos captivos ducent, et censum tuum in prædam habebunt, et gloriam faciei tuæ exterminabunt.

Read in Logos