3 Esdras 4
Clementine VulgateOther versions
41Et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis. 2O viri, num præcellunt homines, qui terram et mare obtinent, et omnia quæ in eis sunt? 3Rex autem super omnia præcellit, et dominatur eorum: et omne quodcumque dixerit illis, faciunt. 4Et si miserit illos ad bellatores, vadunt, et demoliuntur montes, et muros, et turres. 5Iugulantur, et iugulant, et regis verbum non prætereunt. nam si vicerint, afferunt regi omnia quæcumque prædati fuerint. 6Similiter et alii omnes, et quotquot non militant, nec pugnant, sed colunt terram: rursum cum fuerint metentes, afferunt tributa regi: 7et ipse unus solus si dixerit occidite, occidunt: dixerit remittite, remittunt: 8dixerit percutite, percutiunt: dixerit exterminate, exterminant: dixerit ædificate, ædificant: 9dixerit excidite, excidunt: dixerit plantate, plantant: 10et omnis plebs, et virtutes eum obaudiunt, et super hoc ipse recumbit, et bibit, et dormit. 11Hi autem custodiunt in circuitu eum, et non possunt ire singuli, et facere opera sua, sed in dicto obaudientes sunt ei. 12Viri, quomodo non præcellit rex qui sic diffamatur? Et tacuit.
13Tertius qui dixerat de mulieribus et veritate, hic est Zorobabel, cœpit loqui. 14Viri, non magnus rex, et multi homines, nec vinum præcellit. Quis est ergo qui dominatur eorum? 15Nonne mulieres genuerunt regem, et omnem populum, qui dominatur mari et terræ: 16et ex illis nati sunt, et ipsæ educaverunt eos qui plantaverunt vineas ex quibus vinum fit? 17Et ipsæ faciunt stolas omnium hominum, et ipsæ faciunt gloriam hominibus, et non possunt homines separari a mulieribus. 18Si congregaverint aurum et argentum, et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, 19omnia hæc relinquentes in eam intendunt, et aperto ore conspiciunt, et eam alliciunt magis quam aurum et argentum, et omnem rem pretiosam. 20Homo patrem suum relinquit qui enutriit illum, et suam regionem, et ad mulierem se coniungit. 21Et cum muliere remittit animam: et neque patrem meminit, neque matrem, neque regionem. 22Et hinc oportet vos scire: quoniam mulieres dominantur vestri. Nonne doletis? 23Et accipit homo gladium suum, et vadit in viam facere furta, et homicidia, et mare navigare et flumina, 24et leonem videt, et in tenebris ingreditur: et cum furtum fecerit, et fraudes et rapinas amabili suæ affert. 25Et iterum, diligit homo uxorem suam magis quam patrem aut matrem. 26Et multi dementes facti sunt propter uxores suas: et servi facti sunt propter illas: 27et multi perierunt et iugulati sunt, et peccaverunt propter mulieres. 28Et nunc credite mihi, quia magnus est rex in potestate sua: quoniam omnes regiones verentur tangere eum. 29Videbam tamen Apemen filiam Bezacis, mirifici concubinam regis, sedentem iuxta regem ad dexteram, 30et auferentem diadema de capite eius, et imponentem sibi, et palmis cædebat regem de sinistra manu. 31Et super hæc aperto ore intuebatur eam: et si arriserit ei, ridet. nam si indignata ei fuerit, blanditur, donec reconcilietur in gratiam. 32O viri, cur non sunt fortiores mulieres? Magna est terra, et excelsum est cælum: quis ista agit?
33Et tunc rex, et purpurati intuebantur in alterutrum. Et inchoavit loqui de veritate. 34O viri, nonne fortes sunt mulieres? Magna est terra, et excelsum est cælum: et velox cursus solis convertit in gyro cælum in locum suum in una die. 35Nonne magnificus est qui hæc facit, et veritas magna, et fortior præ omnibus? 36Omnis terra veritatem invocat, cælum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur, et tremunt eam, et non est cum ea quicquam iniquum. 37Vinum iniquum, iniquus rex, iniquæ mulieres, iniqui omnes filii hominum, et iniqua illorum omnia opera, et non est in ipsis veritas, et in sua iniquitate peribunt: 38et veritas manet, et invalescit in æternum, et vivit, et obtinet in sæcula sæculorum. 39Nec est apud eam accipere personas, neque differentias: sed quæ iusta sunt facit omnibus, iniustis ac malignis, et omnes benignantur in operibus eius. 40Et non est in iudicio eius iniquum, sed fortitudo, et regnum, et potestas et maiestas omnium ævorum. Benedictus Deus veritatis.
41Et desiit loquendo. Et omnes populi clamaverunt, et dixerunt, Magna est veritas, et prævalet.
42Tunc rex ait illi, Pete, si quid vis amplius, quam quæ scripta sunt, et dabo tibi, secundum quod inventus es sapientior proximis, et proximus mihi sedebis, et cognatus meus vocaberis. 43Tunc ait regi, Memor esto voti tui, quod vovisti, ædificare Ierusalem, in die qua regnum accepisti: 44et omnia vasa quæ accepta sunt ex Ierusalem, remittere, quæ separavit Cyrus, quando mactavit Babyloniam, et voluit remittere ea ibi. 45Et tu vovisti ædificare templum quod incenderunt Idumæi, quando exterminata est Iudæa a Chaldæis. 46Et nunc hoc est quod postulo Domine, et quod peto, hoc est maiestas quod a te postulo, ut facias votum quod vovisti regi cæli ex ore tuo.
47Tunc surgens Darius rex, osculatus est illum: et scripsit epistolas ad omnes dispensatores, et præfectos, et purpuratos, ut deducerent eum, et eos qui cum illo erant, omnes ascendentes ædificare Ierusalem. 48Et omnibus præfectis, qui erant in Syria, et Phœnice, et Libano scripsit epistolas, ut traherent ligna cedrina a Libano in Ierusalem, ut ædificarent cum eis civitatem. 49Et scripsit omnibus Iudæis qui ascendebant a regno in Iudæam pro libertate, omnem potentem, et magistratum, et præfectum non supervenire ad ianuas ipsorum, 50et omnem regionem quam obtinuerant immunem esse eis, et Idumæi relinquant castella quæ obtinent Iudæorum, 51et in structuram templi dare per singulos annos talenta viginti, usque dum perædificaretur: 52et super sacrarium holocautomata ustulare quotidie, sicut habent præceptum: alia talenta decem offerre per singulos annos, 53et omnibus qui procedunt a Babylonia condere civitatem: ut esset libertas tam ipsis quam filiis eorum, et omnibus sacerdotibus qui præcedunt: 54Scripsit autem et quantitatem, et sacram stolam iussit dari, in qua deservirent; 55et Levitis scripsit dare præcepta, usque in diem qua consummabitur domus, et Ierusalem extruetur: 56et omnibus custodientibus civitatem scripsit dari ei sortes et stipendia. 57Et dimisit omnia vasa quæcumque separaverat Cyrus a Babylonia, et omnia quæcumque dixit Cyrus, et ipse præcepit fieri, et mitti Ierusalem.
58Et cum processisset ille adolescens, elevans faciem in Ierusalem, benedixit regem cæli, 59et dixit, Abs te est victoria, et abs te est sapientia et claritas. Et ego servus tuus sum. 60Benedictus dictus es qui dedisti mihi sapientiam, et tibi confitebor Domine Deus patrum nostrorum. 61Et accepit epistolas, et profectus est in Babyloniam. Et venit, et nunciavit fratribus suis omnibus qui fuerunt in Babylonia: 62et benedixerunt Deum patrum suorum, quoniam dedit illis remissionem et refrigerium, 63ut ascenderent et ædificarent Ierusalem, et templum ubi nominatum est nomen eius in ipso, et exultaverunt cum musicis et lætitia diebus septem.
Public Domain