Logos Bible Study

3 Esdras 1:1–19

Clementine VulgateOther versions

1Et fecit Iosias Pascha in Ierosolymis Domino, et immolavit Phase quarta decima luna primi mensis: 2statuens sacerdotes per vices dierum stolis amictos in templo Domini. 3et dixit Levitis sacris servis Israel, ut sanctificarent se Domino in positione sanctæ arcæ Domini, in domo, quam ædificavit Salomon filius David rex. 4Non erit vobis tollere super humeros eam. Et nunc deservite Domino vestro, et curam agite gentis illius Israel ex parte secundum pagos et tribus vestras, 5secundum scripturam David regis Israel, et secundum magnificentiam Salomonis filii eius, omnes in templo, et secundum particulam principatus paternam vestram eorum, qui stant in conspectu fratrum filiorum Israel. 6Immolate Pascha, et sacrificia parate fratribus vestris, et facite secundum præceptum Domini quod datum est Moysi. 7Et donavit Iosias in plebem, quæ inventa est, ovium, agnorum, et hœdorum, et caprarum triginta millia, vitulos tria millia. 8hæc de regalibus data sunt secundum promissionem populo: et sacerdotibus in Pascha, oves numero duo millia, ac vituli centum. 9Et Iechonias, et Semeias, et Nathanael fratres, et Hasabias, et Oziel, et Coraba in Phase, oves quinque millia, vitulos quingentos. 10Et hæc cum fierent eleganter, steterunt sacerdotes et Levitæ habentes azyma per tribus. 11Et secundum partes principatus patrum in conspectu populi offerebant Domino, secundum ea quæ in libro Moysi scripta sunt: 12et assaverunt Phase igni prout oportebat: et hostias coxerunt in emolis, et in ollis cum benevolentia: 13et attulerunt omnibus qui erant ex plebe: et post hæc paraverunt sibi et sacerdotibus: 14Sacerdotes enim offerebant adipes, usque dum finita esset hora: et Levitæ paraverunt sibi, et fratribus suis, filiis Aaron. 15Et sacri cantores filii Asaph erant per ordinem secundum præceptum David, et Asaph, et Zacharias, et Ieddimus, qui erat a rege. 16Et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non prævaricaretur unusquisque suam: fratres enim illorum paraverunt illis. 17Et consummata sunt quæ pertinebant ad sacrificium Domini. 18In illa die egerunt Phase, et offerebant hostias super Domini sacrificium, secundum præceptum regis Iosiæ. 19Et egerunt filii Israel, qui inventi sunt in tempore illo, Phase: et diem festum azymorum per dies septem:

Read in Logos