Logos Bible Study

3 Esdras 2

Clementine VulgateOther versions

21Regnante Cyro rege Persarum in consummatione verbi Domini in ore Ieremiæ, 2suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et prædicavit in toto regno suo simul per scripturam, 3dicens: Hæc dicit Cyrus rex Persarum: Me constituit regem orbi terrarum Dominus Israel, Dominus excelsus, 4et significavit mihi ædificare domum sibi in Ierusalem, quæ est in ludæa. 5Si quis est ex genere vestro, dominus ipsius ascendat cum eo in Ierusalem. 6Quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eos qui sunt in loco ipso, in auro et argento, 7in dationibus cum equis et iumentis, cumque aliis quæ secundum vota apponuntur in ædem Domini quæ est in Ierusalem.

8Et stantes principes tribuum, pagorum, et Iudææ ex tribu Beniamin, et Sacerdotes et Levitæ, quos excitavit Dominus ascendere et ædificare domum Domini quæ est in Ierusalem, et qui erant in circuitu eorum, 9adiuverunt in omni auro et argento eius, et iumentis, et votis compluribus multi quorum sensus excitatus est. 10Et Cyrus rex protulit vasa sacra Domini, quæ transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis ex Ierusalem, et consecravit ea idolo suo, 11et proferens ea Cyrus rex Persarum, tradidit Mithridato, qui erat super thesauros ipsius. 12Per hunc autem tradita sunt Salmanasaro præsidi Iudææ. 13Horum autem hic numerus. Libatoria argentea duo millia quadringenta, athiscæ argenteæ triginta: phialæ aureæ triginta, item argenteæ duo millia quadringentæ, et alia vasa mille. 14omnia autem vasa aurea et argentea, quinque millia octingenta sexaginta. 15Et enumerata sunt Salmanasaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniæ venerant in Ierosolymam.

16In Artaxerxis autem regis Persarum temporibus scripserunt ei de his qui habitabant in Iudæa et Ierusalem, Balsamus, et Mithridatus, et Sabellius, et Rathimus, Balthemus, Samelius scriba, et reliqui habitantes in Samaria, et ceteris locis subiectam epistolam regi Artaxerxi. 17DOMINE, pueri tui Rathimus ab accidentibus, et Sabellius scriba, et reliqui curiæ tuæ iudices in Cœlesyria, et Phœnice. 18Et nunc notum sit domino regi, quoniam Iudæi qui ascenderunt a vobis ad nos, venientes in Ierusalem civitatem refugam et pessimam, ædificant furnos eius, et statuunt muros, et templum suscitant. 19Quod si civitas ista, et muri consummati fuerint, non tantum tributa non sustinebunt pendere, sed etiam regibus resistent. 20Et quia id agitur circa templum, recte haberi arbitrati sumus non despicere hoc ipsum: 21sed notum facere domino regi, ut si videbitur, rex, quæratur in libris patrum tuorum, 22et invenies in admonitionibus scripta de his, et scies quoniam civitas ista fuit refuga, et reges, et civitates concutiens, 23et Iudæi refugæ, et prælia committentes in ea ab æterno, ob quam causam civitas ista deserta est. 24Nunc ergo notum facimus, domine rex, quoniam si civitas hæc ædificata fuerit, et huius muri erecti fuerint, descensus tibi non erit in Cœlesyriam, et Phœnicen:

25Tunc scripsit rex Rathimo, qui scribebat accidentia, et Balthemo, et Sabellio scribæ, et ceteris constitutes, et habitantibus in Syria, et Phœnice, ea quæ subiecta sunt. 26LEGI epistolam quam misistis mihi. Præcepi ergo inquiri, et inventum est, quoniam civitas ilia est ab ævo regibus resistens, 27et homines refugæ, et prælia in ea efficientes, et reges fortissimi erant in Ierusalem dominantes, et tributa exigentes a Cœlesyria, et Phœnice. 28Nunc ergo præcepi prohibere homines illos ædificare civitatem, et prohibere ne quid ultra hæc fiant: 29sed nec procedant in plurimum, ex quo sunt malitiæ, ita ut regibus molestia importetur.

30Tunc recitatis his quæ a rege Artaxerxe scripta fuerant, Rathimus, et Sabellius scriba, et qui cum his constituti erant iungentes festinanter venerunt in Ierusalem cum equitatu, et turba, et agmine: 31cœperuntque ædificantes prohibere, et vacabant ab ædificatione templi in Ierusalem, usque secundo anno regni Darii regis Persarum.

Read in Logos