Logos Bible Study

1 Timothy 4–6

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

41Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, 2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, 3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. 4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: 5sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. 7Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem. 8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. 9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus. 10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. 11Præcipe hæc, et doce. 12Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. 13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ. 14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. 15Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. 16Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

51Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: 2anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate: 3viduas honora, quæ vere viduæ sunt. 4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. 5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. 6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est. 7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint. 8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. 9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor, 10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 11Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: 12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; 13simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. 14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. 15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. 16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. 17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. 18Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. 19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. 20Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. 21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. 22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. 23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. 24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur. 25Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.

61Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. 2Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.

3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: 4superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, 5conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem. 6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia. 7Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. 8Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. 9Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem. 10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus malis.

11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. 12Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam æternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. 13Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem, 14ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, 15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: 16qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. 17Divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum) 18bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare, 19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

20O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, 21quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.

Read in Logos