Logos Bible Study

1 Thessalonians 5:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. 2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: 3cum enim dixerint: Pax et securitas: tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. 4Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat: 5omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. 6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. 7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. 8Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: 9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, 10qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. 11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

Read in Logos
1 Thessalonians 5:11: Therefore encourage one another and build one another up, just as you are doing.