Logos Bible Study

1 Samuel 8:10–20

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

10Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. 11Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis: facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, 12et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. 13Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. 14Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. 15Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 16Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. 17Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. 18Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. 19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, 20et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.

Read in Logos