Logos Bible Study

1 John 1–3

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: 2et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: 3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

5Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. 6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

21Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: 2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est: et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis: quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. 9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.

12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. 19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. 23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat: si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo.

28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. 29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

31Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. 2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. 3Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. 4Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. 5Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. 6Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. 7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. 8Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. 9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.

10In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: 11quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. 12Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. 13Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. 14Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: 15omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. 16In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. 17Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? 18Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: 19in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. 20Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. 21Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: 22et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. 23Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. 24Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Read in Logos