Logos Bible Study

1 Corinthians 12:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. 2Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. 3Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. 4Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: 5et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: 6et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. 7Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: 9alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: 10alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. 11Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

12Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.

Read in Logos
1 Corinthians 12:4: Now there are varieties of gifts, but the same Spirit…