Logos Bible Study

1 Corinthians 10:25–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: 29conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? 30Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? 31Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite. 32Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei: 33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.

Read in Logos
1 Corinthians 10:31: So, whether you eat or drink, or whatever you do, do all to the glory of God.