Logos Bible Study

1 Corinthians 10:14–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

14Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura: 15ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico. 16Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? 17Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. 18Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? 19Quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid? aut quod idolum, sit aliquid? 20Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: 21non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. 22An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. 23Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant.

24Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. 25Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 26Domini est terra, et plenitudo ejus. 27Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire: omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:

Read in Logos
1 Corinthians 10:17: Because there is one bread, we who are many are one body, for we all partake of the one bread.