Logos Bible Study

1 Chronicles 6:1–47

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari. 2Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron, et Oziel. 3Filii Amram: Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 4Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue. 5Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi. 6Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth. 7Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob. 8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas, 9Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan, 10Johanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem. 11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob, 12Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum, 13Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam, 14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec. 15Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor. 16Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari. 17Et hæc nomina filiorum Gersom: Lobni, et Semei. 18Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel. 19Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum. 20Gersom: Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus, 21Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus. 22Filii Caath: Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus, 23Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus, 24Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus. 25Filii Elcana, Amasai et Achimoth 26et Elcana. Filii Elcana: Sophai filius ejus, Nahath filius ejus, 27Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus. 28Filii Samuel: primogenitus Vasseni, et Abia. 29Filii autem Merari, Moholi: Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus, 30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus. 31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca: 32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. 33Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel, 34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu, 35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai, 36filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ, 37filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, 38filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël. 39Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa, 40filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ, 41filii Athanai, filii Zara, filii Adaia, 42filii Ethan, filii Zamma, filii Semei, 43filii Jeth, filii Gersom, filii Levi. 44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch, 45filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ, 46filii Amasai, filii Boni, filii Somer, 47filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.

Read in Logos