Logos Bible Study

1 Chronicles 16–18

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

161Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël: 5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret: 6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus:

8Confitemini Domino, et invocate nomen ejus:

notas facite in populis adinventiones ejus.

9Cantate ei, et psallite ei,

et narrate omnia mirabilia ejus.

10Laudate nomen sanctum ejus:

lætetur cor quærentium Dominum.

11Quærite Dominum, et virtutem ejus:

quærite faciem ejus semper.

12Recordamini mirabilium ejus quæ fecit;

signorum illius, et judiciorum oris ejus,

13semen Israël servi ejus,

filii Jacob electi ejus.

14Ipse Dominus Deus noster:

in universa terra judicia ejus.

15Recordamini in sempiternum pacti ejus:

sermonis quem præcepit in mille generationes,

16quem pepigit cum Abraham,

et juramenti illius cum Isaac.

17Et constituit illud Jacob in præceptum,

et Israël in pactum sempiternum,

18dicens: Tibi dabo terram Chanaan,

funiculum hæreditatis vestræ:

19cum essent pauci numero,

parvi et coloni ejus.

20Et transierunt de gente in gentem,

et de regno ad populum alterum.

21Non dimisit quemquam calumniari eos,

sed increpavit pro eis reges.

22Nolite tangere christos meos,

et in prophetis meis nolite malignari.

23Cantate Domino omnis terra;

annuntiate ex die in diem salutare ejus:

24narrate in gentibus gloriam ejus;

in cunctis populis mirabilia ejus.

25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,

et horribilis super omnes deos.

26Omnes enim dii populorum idola:

Dominus autem cælos fecit.

27Confessio et magnificentia coram eo:

fortitudo et gaudium in loco ejus.

28Afferte Domino, familiæ populorum:

afferte Domino gloriam et imperium.

29Date Domino gloriam;

nomini ejus levate sacrificium,

et venite in conspectu ejus:

et adorate Dominum in decore sancto.

30Commoveatur a facie ejus omnis terra:

ipse enim fundavit orbem immobilem.

31Lætentur cæli, et exultet terra,

et dicant in nationibus: Dominus regnavit.

32Tonet mare et plenitudo ejus;

exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.

33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino:

quia venit judicare terram.

34Confitemini Domino, quoniam bonus:

quoniam in æternum misericordia ejus.

35Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster,

et congrega nos, et erue de gentibus:

ut confiteamur nomini sancto tuo,

et exultemus in carminibus tuis.

36Benedictus Dominus Deus Israël,

ab æterno usque in æternum.

Et dicat omnis populus: Amen, et hymnum Domino. 37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores; 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. 42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ.

171Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. 2Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. 3Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens: 4Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. 5Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio 6manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus præceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? 7Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: 8et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. 9Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, 10ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. 11Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus. 12Ipse ædificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in æternum. 13Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. 14Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. 15Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

16Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? 17sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. 18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? 19Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia. 20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris. 21Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Ægypto liberarat? 22Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus. 23Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es. 24Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. 25Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut ædificares ei domum: et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te. 26Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia. 27Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.

181Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, 2percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera. 3Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. 4Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi. 5Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum. 6Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat. 7Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. 8Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.

9Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, 10misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. 11Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. 12Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia: 13et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. 14Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. 15Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis: 16Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: 17Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.

Read in Logos