The Future of Bible Study Is Here.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
1. De mensura miseriæ, 3:1–5:20
3 1 Anno tricesimo ruinæ civitatis eram in Babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meæ ascendebant super cor meum: 2 quoniam vidi desertionem Sion, et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 3 et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 et dixi: O dominator Domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo, 5 et dedisti Adam corpus mortuum: sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitæ, et factus est vivens coram te: 6 et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret. 7 Et huic mandasti diligere viam tuam, et præterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus eius, et natæ sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus. 8 Et ambulavit unaquaeque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua. 9 Iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes sæculum, et perdidisti eos. 10 Et factum est in unoquoque eorum, sicut Adæ mori, sic his diluvium. 11 Dereliquisti autem unum ex his Noe cum domo sua, et ex eo iusti omnes. 12 Et factum est cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas: et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 13 Et factum est cum iniqui-tatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his cui nomen erat Abraham. 14 Et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam: 15 et disposuisti ei testamentum æternum, et dixisti ei ut non umquam derelinqueres semen eius. Et dedisti ei Isaac, et Isaac dedisti Iacob et Esau. 16 Et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. Et factus est Iacob in multitudine magna. 17 Et factum est cum educeres semen eius ex Ægypto, adduxisti super montem Sina. 18 Et inclinasti cælos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti sæculum, 19 et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terræmotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini Iacob legem, et generationi Israel diligentiam. 20 Et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 21 Cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt. 22 Et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis: et discessit quod bonum est, et mansit malignum. 23 Et transierunt tempora, et finiti sunt anni: et suscitasti tibi servum nomine David, 24 et dixisti ei ædificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes. 25 Et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem, 26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius. utebantur enim et ipsi corde maligno. 27 Et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum. 28 Numquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem? Et propter hoc dominabitur Sion? 29 Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus: et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum: 30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti. 31 Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quam Sion? 32 aut alia gens cognovit te preeter Israel? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Iacob? 33 Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum. 34 Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo: et non invenietur nomen tuum, nisi in Israel. 35 Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram? aut quæ gens sic observavit mandata tua? 36 Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
4 1 Et respondit ad me angelus, qui missus est ad me, cui nomen Uriel, 2 et dixit mihi, Excedens excessit cor tuum in sæculo hoc, et comprehendere cogitas viam Altissimi. 3 Et dixi: Ita Domine meus. Et respondit mihi, et dixit: Tres vias missus sum ostendere tibi, et tres similitudines proponere coram te. 4 de quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam, quam desideras videre, et docebo te, unde sit cor malignum. 5 Et dixi: Loquere Domine meus. Et dixit ad me: Vade pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem, quæ præteriit. 6 Et respondi, et dixi: Quis natorum poterit facere, ut me interroges de his? 7 Et dixit ad me: Si essem interrogans te, dicens: Quantæ habitationes sunt in corde maris, aut quantæ venæ sunt in principio abyssi, aut quantæ venæ sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi: 8 diceres mihi fortassis, in abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in cælum umquam ascendi. 9 nunc autem non interrogavi te, nisi de igne, et vento, et die, per quem transisti, et a quibus separari non potes: et non respondisti mihi de eis. 10 Et dixit mihi: Tu quæ tua sunt, tecum coadolescentia, non potes cognoscere: 11 et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam, et iam exterius corrupto sæculo intelligere corruptionem evidentem in facie mea? 12 Et dixi illi: Melius erat non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re. 13 Et respondit ad me, et dixit: Proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem. 14 et dixerunt: Venite et eamus, et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nobis, et faciamus nobis alias silvas. 15 Et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem, et dixerunt: Venite ascendentes, debellemus silvas campi, ut et ibi consummemus nobismetipsis aliam regionem. 16 Et factus est cogitatus silvæ in vanum, venit enim ignis, et consumpsit eam. 17 Similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim arena, et prohibuit eos. 18 Si enim esses iudex horam, quem inciperes iustificare, aut quem condemnare? 19 Et respondi, et dixi: Utique vanam cogitationem cogitaverunt. terra enim data est silvæ, et mari locus portare fluctus suos. 20 Et respondit ad me, et dixit: Bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimetipsi? 21 Quemadmodum enim terra silvæ data est, et mare fluctibus suis: sic qui super terram inhabitant, quæ sunt super terram intelligere solummodo possunt: et qui super cælos, quæ super altitudinem cælorum. 22 Et respondi, et dixi: Deprecor te Domine, ut mihi detur sensus intelligendi. 23 non enim volui interrogare de superioribus tuis, sed de his quæ per-transeunt per nos quotidie. propter quid Israel datus in opprobrium gentibus, quem dilexisti populum, datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptæ nusquam sunt: 24 et pertransivimus de sæculo, ut locustæ, et vita nostra stupor et pavor, et nec digni sumus misericordiam consequi. 25 Sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et de his interrogavi. 26 Et respondit ad me, et dixit: Si fueris plurimum scrutatus, frequenter miraberis: quoniam festinans festinat sæculum pertransire, 27 et non capit portare quæ in futuris temporibus iustis repromissa sunt: quoniam plenum iniustitia est sæculum hoc et infirmitatibus. 28 De quibus autem interrogas, dicam: seminatum enim est malum, et necdum venit destructio ipsius. 29 Si ergo non inversum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ubi seminatum est bonum. 30 Quoniam gramen seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio: et quantum impietatis generavit usque nunc, et generat usque cum veniat area? 31 Æstima autem apud te gramen mali seminis, quantum fructum impietatis generavit: 32 quando secatæ fuerint spicæ, quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere? 33 Et respondi, et dixi: Quomodo, et quando hæc? Quare modici et mali anni nostri? 34 Et respondit ad me, et dixit mihi: Non festines tu super Altissimum. Tu enim festinas inaniter esse super ipsum. nam excessus tuus multus. 35 Nonne de his interrogaverunt animæ iustorum in promptuariis suis, dicentes, Usquequo spero sic? et quando veniet fructus areæ mercedis nostræ? 36 Et respondit ad ea Ieremiel archangelus, et dixit: Quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit sæculum, 37 et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora, et non commovit, nec excitavit usquedum impleatur prædicta mensura.
38 Et respondi, et dixi: O dominator Domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate. 39 Et ne forte propter nos non impleantur iustorum areæ, propter peccata inhabitantium super terram. 40 Et respondit ad me, et dixit: Vade, et interroga prægnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere partum in semetipsa? 41 Et dixi, Non potest Domine. Et dixit ad me, In inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt. 42 Quemadmodum enim illa festinat quæ parit effugere necessitatem partus: sic et hæc festinat reddere ea quæ commendata sunt. 43 Ab initio tibi demonstrabitur de his quæ concupiscis videre. 44 Et respondi, et dixi: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum, 45 demonstra mihi, si plusquam præteritum sit habet venire, aut plura pertransierunt supra quam futurum est. 46 Quid pertransivit, scio: quid autem futurum sit, ignoro. 47 Et dixit ad me: Sta super dexteram partem, et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis. 48 Et steti, et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me. et factum est, cum transiret flamma, vidi: et ecce superavit fumus. 49 Post hæc transiit coram me nubes plena aquæ, et immisit pluviam impetu multam: et cum transiisset impetus pluviæ, superaverunt in ea guttæ. 50 Et dixit ad me: Cogita tibi: sicut crescit pluvia amplius quam guttæ, et ignis quam fumus: sic superabundavit quæ transivit mensura. Superaverunt autem guttæ, et fumus: 51 et oravi, et dixi, Putas vivo usque in diebus illis? vel quid erit in diebus illis? 52 Respondit ad me, et dixit, De signis, de quibus me interrogas, ex parte possum tibi dicere: de vita autem tua non sum missus dicere tibi, sed nescio.
5 1 De signis autem: ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo: et abscondetur veritatis via: et sterilis erit a fide regio: 2 et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides, et super quam audisti olim: 3 et erit imposito vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4 Si autem tibi dederit Altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu, et luna ter in die, 5 et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam, et populi commovebuntur: 6 et regnabit, quem non sperant qui inhabitant super terram, et volatilia commigrationem facient: 7 et mare Sodomiticum pisces reiiciet, et dabit vocem noctu, quam non noverant multi. omnes autem audient vocem eius, 8 et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur, et bestiæ agrestes transmigrabunt, et mulieres menstruatæ parient monstra, 9 et in dulcibus aquis salsæ invenientur, et amici omnes semetipsos expugnabunt: et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum: 10 et quæretur a multis, et non invenietur: et multiplicabitur iniustitia, et incontinentia super terram. 11 Et interrogabit regio proximam suam, et dicet, Numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? Et hoc negabit. 12 Et erit in illo tempore, et sperabunt homines, et non impetrabunt: laborabunt, et non dirigentur viæ eorum. 13 Hæc signa dicere tibi permissum est mihi: et si oraveris iterum et ploraveris, sicut et nunc, et ieiunaveris septem diebus, audies iterate horum maiora.
14 Et evigilavi, et corpus meum horruit valde: et anima mea laboravit, ut deficeret: 15 et tenuit me qui venit angelus, qui loquebatur in me, et confortavit me, et statuit me super pedes. 16 Et factum est in nocte secunda, et venit ad me Salathiel dux populi, et dixit mihi, Ubi eras? et quare vultus tuus tristis? 17 An nescis, quoniam tibi creditus est Israel in regione transmigrationis eorum? 18 Exurge ergo, et gusta panem, et non derelinquas nos, sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum. 19 Et dixi ei, Vade a me, et non appropies ad me. Et audivit, ut dixi: et recessit a me. 20 Et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans, sicut mihi mandavit Uriel angelus.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…