Get the #1 Bible app for transformative study, preaching, and teaching.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
12 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. 3 Et die octavo circumcidetur infantulus: 4 ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. 5 Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ. 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, 7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…