The Future of Bible Study Is Here.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
6 1 SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,
qui pascitur inter lilia.
3 SPONSUS. Pulchra es, amica mea;
suavis, et decora sicut Jerusalem;
terribilis ut castrorum acies ordinata.
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum
quæ apparuerunt de Galaad.
quæ ascenderunt de lavacro:
omnes gemellis fœtibus,
et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,
absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,
et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suæ, electa genitrici suæ.
Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt;
reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?
10 SPONSA. Descendi in hortum nucum,
ut viderem poma convallium,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
11 Nescivi: anima mea conturbavit me,
propter quadrigas Aminadab.
12 CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis!
revertere, revertere ut intueamur te.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…