Get the #1 Bible app for transformative study, preaching, and teaching.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
35 1 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso:
non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus,
ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus;
noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo;
astitit omni viæ non bonæ:
malitiam autem non odivit.
6 Domine, in cælo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei;
judicia tua abyssus multa.
Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus.
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,
et torrente voluptatis tuæ potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitæ,
et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Prætende misericordiam tuam scientibus te,
et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiæ,
et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem;
expulsi sunt, nec potuerunt stare.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…