Get the #1 Bible app for transformative study, preaching, and teaching.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei:
etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi,
et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me,
quia tu es Deus salvator meus,
et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in judicio;
docebit mites vias suas.
10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,
requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
11 Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum?
legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima ejus in bonis demorabitur,
et semen ejus hæreditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum;
et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei,
quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt:
de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum,
et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,
et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me:
non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhæserunt mihi,
quia sustinui te.
ex omnibus tribulationibus suis.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…