The Future of Bible Study Is Here.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
12 1 Respondens autem Job, dixit:
2 Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia?
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum;
quis enim hæc quæ nostis ignorat?
4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum:
deridetur enim justi simplicitas.
5 Lampas contempta apud cogitationes divitum
parata ad tempus statutum.
6 Abundant tabernacula prædonum,
et audacter provocant Deum,
cum ipse dederit omnia in manus eorum.
7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te;
et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
8 Loquere terræ, et respondebit tibi,
et narrabunt pisces maris.
9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
10 In cujus manu anima omnis viventis,
et spiritus universæ carnis hominis.
11 Nonne auris verba dijudicat?
et fauces comedentis, saporem?
et in multo tempore prudentia.
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intelligentiam.
14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet;
si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur;
et si emiserit eas, subvertent terram.
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
17 Adducit consiliarios in stultum finem,
et judices in stuporem.
et præcingit fune renes eorum.
19 Ducit sacerdotes inglorios,
et optimates supplantat:
et doctrinam senum auferens.
21 Effundit despectionem super principes,
eos qui oppressi fuerant relevans.
22 Qui revelat profunda de tenebris,
et producit in lucem umbram mortis.
23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas,
et subversas in integrum restituit.
24 Qui immutat cor principum populi terræ,
et decipit eos ut frustra incedant per invium:
25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…