Get the #1 Bible app for transformative study, preaching, and teaching.
Sign in or register for a free account to set your preferred Bible and rate books.
10 1 Petite a Domino pluviam in tempore serotino,
et Dominus faciet nives:
et pluviam imbris dabit eis,
singulis herbam in agro.
2 Quia simulacra locuta sunt inutile,
et divini viderunt mendacium:
et somniatores locuti sunt frustra,
vane consolabantur:
idcirco abducti sunt quasi grex:
affligentur, quia non est eis pastor.
3 Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,
et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,
ex ipso arcus prælii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,
et bellabunt, quia Dominus cum eis:
et confundentur ascensores equorum.
et domum Joseph salvabo:
et convertam eos, quia miserebor eorum:
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
7 Et erunt quasi fortes Ephraim,
et lætabitur cor eorum quasi a vino:
et filii eorum videbunt, et lætabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
8 Sibilabo eis, et congregabo illos,
quia redemi eos:
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
et de longe recordabuntur mei:
et vivent cum filiis suis, et revertentur.
10 Et reducam eos de terra Ægypti,
et de Assyriis congregabo eos,
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus:
11 et transibit in maris freto,
et percutiet in mari fluctus,
et confundentur omnia profunda fluminis:
et humiliabitur superbia Assur,
et sceptrum Ægypti recedet.
et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.
|
About Clementine VulgateCommissioned by Pope Damasus I and prepared c. A.D. 383-405, Jerome's Vulgate rapidly became the standard version of the Bible in the West and remained so for centuries. The Clementine Vulgate is the official edition of the Latin Vulgate, corrected and standardized following the Council of Trent and originally promulgated in 1592 by Pope Clement VIII. This Logos edition of the Clementine Vulgate is based on the Editio Typica of 1598. |
| Support Info | vulgataclem |
Loading…