plenam illam, consciam atque actuosam liturgicarum celebrationum participationem ducantur, quae ab ipsius Liturgiae natura postulatur et ad quam populus christianus, “genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis” (1 Petr 2:9; cf. 2:4–5), vi Baptismatis ius habet et officium. Quae totius populi plena et actuosa participatio, in instauranda et fovenda sacra Liturgia, summopere est attendenda: est enim primus, isque necessarius fons, e quo spiritum vere christianum fideles hauriant;