quod est signum rei sacrae, inquantum est sanctificans homines. AD PRIMUM ergo dicendum, quod creaturae sensibiles significant aliquid sacrum, scilicet sapientiam, et bonitatem divinam, inquantum sunt in seipsis sacra, non autem inquantum nos per ea sanctificamur; et ideo non possunt dici sacramenta, secundum quod nunc loquimur de sacramentis. AD SECUNDUM dicendum, quod quaedam ad vetus Testamentum pertinentia significabant sanctitatem Christi secundum quod in se sanctus est: quaedam vero significabant