Spiritus Sanctus distinguitur personaliter a Filio in hoc, quod origo unius distinguitur ab origine alterius: sed ipsa differentia originis est per hoc. quod Filius est solum a Patre, Spiritus Sanctus vero a Patre, et Filio: non enim aliter processiones distinguerentur, sicut supra ostensum est. (in corp. art. et q. 27.).