Logos Bible Study

Zechariah 1:12–16

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est. 13Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. 14Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Clama, dicens:

Hæc dicit Dominus exercituum:

Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,

15et ira magna ego irascor super gentes opulentas,

quia ego iratus sum parum,

ipsi vero adjuverunt in malum.

16Propterea hæc dicit Dominus:

Revertar ad Jerusalem in misericordiis,

et domus mea ædificabitur in ea, ait Dominus exercituum,

et perpendiculum extendetur super Jerusalem.

Read in Logos