Logos Bible Study

Song of Solomon 6:1–7:13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,

ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,

qui pascitur inter lilia.

3Pulchra es, amica mea;

suavis, et decora sicut Jerusalem;

terribilis ut castrorum acies ordinata.

4Averte oculos tuos a me,

quia ipsi me avolare fecerunt.

Capilli tui sicut grex caprarum

quæ apparuerunt de Galaad.

5Dentes tui sicut grex ovium

quæ ascenderunt de lavacro:

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est in eis.

6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,

absque occultis tuis.

7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,

et adolescentularum non est numerus.

8Una est columba mea, perfecta mea,

una est matris suæ, electa genitrici suæ.

Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt;

reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,

pulchra ut luna, electa ut sol,

terribilis ut castrorum acies ordinata?

10Descendi in hortum nucum,

ut viderem poma convallium,

et inspicerem si floruisset vinea,

et germinassent mala punica.

11Nescivi: anima mea conturbavit me,

propter quadrigas Aminadab.

12Revertere, revertere, Sulamitis!

revertere, revertere ut intueamur te.

71Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?

Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Juncturæ femorum tuorum sicut monilia

quæ fabricata sunt manu artificis.

2Umbilicus tuus crater tornatilis,

numquam indigens poculis.

Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3Duo ubera tua sicut duo hinnuli,

gemelli capreæ.

4Collum tuum sicut turris eburnea;

oculi tui sicut piscinæ in Hesebon

quæ sunt in porta filiæ multitudinis.

Nasus tuus sicut turris Libani,

quæ respicit contra Damascum.

5Caput tuum ut Carmelus;

et comæ capitis tui sicut purpura regis

vincta canalibus.

6Quam pulchra es, et quam decora,

carissima, in deliciis!

7Statura tua assimilata est palmæ,

et ubera tua botris.

8Dixi: Ascendam in palmam,

et apprehendam fructus ejus;

et erunt ubera tua sicut botri vineæ,

et odor oris tui sicut malorum.

9Guttur tuum sicut vinum optimum,

dignum dilecto meo ad potandum,

labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10Ego dilecto meo,

et ad me conversio ejus.

11Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,

commoremur in villis.

12Mane surgamus ad vineas:

videamus si floruit vinea,

si flores fructus parturiunt,

si floruerunt mala punica;

ibi dabo tibi ubera mea.

13Mandragoræ dederunt odorem

in portis nostris omnia poma:

nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

Read in Logos
Song of Solomon 7:10: I am my beloved’s, and his desire is for me.