Logos Bible Study

Song of Solomon 5:17–8:14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

17Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum?

quo declinavit dilectus tuus?

et quæremus eum tecum.

61Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,

ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,

qui pascitur inter lilia.

3Pulchra es, amica mea;

suavis, et decora sicut Jerusalem;

terribilis ut castrorum acies ordinata.

4Averte oculos tuos a me,

quia ipsi me avolare fecerunt.

Capilli tui sicut grex caprarum

quæ apparuerunt de Galaad.

5Dentes tui sicut grex ovium

quæ ascenderunt de lavacro:

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est in eis.

6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,

absque occultis tuis.

7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,

et adolescentularum non est numerus.

8Una est columba mea, perfecta mea,

una est matris suæ, electa genitrici suæ.

Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt;

reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,

pulchra ut luna, electa ut sol,

terribilis ut castrorum acies ordinata?

10Descendi in hortum nucum,

ut viderem poma convallium,

et inspicerem si floruisset vinea,

et germinassent mala punica.

11Nescivi: anima mea conturbavit me,

propter quadrigas Aminadab.

12Revertere, revertere, Sulamitis!

revertere, revertere ut intueamur te.

71Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?

Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Juncturæ femorum tuorum sicut monilia

quæ fabricata sunt manu artificis.

2Umbilicus tuus crater tornatilis,

numquam indigens poculis.

Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3Duo ubera tua sicut duo hinnuli,

gemelli capreæ.

4Collum tuum sicut turris eburnea;

oculi tui sicut piscinæ in Hesebon

quæ sunt in porta filiæ multitudinis.

Nasus tuus sicut turris Libani,

quæ respicit contra Damascum.

5Caput tuum ut Carmelus;

et comæ capitis tui sicut purpura regis

vincta canalibus.

6Quam pulchra es, et quam decora,

carissima, in deliciis!

7Statura tua assimilata est palmæ,

et ubera tua botris.

8Dixi: Ascendam in palmam,

et apprehendam fructus ejus;

et erunt ubera tua sicut botri vineæ,

et odor oris tui sicut malorum.

9Guttur tuum sicut vinum optimum,

dignum dilecto meo ad potandum,

labiisque et dentibus illius ad ruminandum.

10Ego dilecto meo,

et ad me conversio ejus.

11Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,

commoremur in villis.

12Mane surgamus ad vineas:

videamus si floruit vinea,

si flores fructus parturiunt,

si floruerunt mala punica;

ibi dabo tibi ubera mea.

13Mandragoræ dederunt odorem

in portis nostris omnia poma:

nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.

81Quis mihi det te fratrem meum,

sugentem ubera matris meæ,

ut inveniam te foris, et deosculer te,

et jam me nemo despiciat?

2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ:

ibi me docebis,

et dabo tibi poculum ex vino condito,

et mustum malorum granatorum meorum.

3Læva ejus sub capite meo,

et dextera illius amplexabitur me.

4Adjuro vos, filiæ Jerusalem,

ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,

donec ipsa velit.

5Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens,

innixa super dilectum suum?

Sub arbore malo suscitavi te;

ibi corrupta est mater tua,

ibi violata est genitrix tua.

6Pone me ut signaculum super cor tuum,

ut signaculum super brachium tuum,

quia fortis est ut mors dilectio,

dura sicut infernus æmulatio:

lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,

nec flumina obruent illam.

Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,

quasi nihil despiciet eam.

8Soror nostra parva,

et ubera non habet;

quid faciemus sorori nostræ

in die quando alloquenda est?

9Si murus est,

ædificemus super eum propugnacula argentea;

si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

10Ego murus, et ubera mea sicut turris,

ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.

11Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos:

tradidit eam custodibus;

vir affert pro fructu ejus mille argenteos.

12Vinea mea coram me est.

Mille tui pacifici,

et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.

13Quæ habitas in hortis, amici auscultant;

fac me audire vocem tuam.

14Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ,

hinnuloque cervorum super montes aromatum.

Read in Logos
Song of Solomon 7:10: I am my beloved’s, and his desire is for me.