Logos Bible Study

Song of Solomon 1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Osculetur me osculo oris sui;

quia meliora sunt ubera tua vino,

2fragrantia unguentis optimis.

Oleum effusum nomen tuum;

ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3Trahe me, post te curremus

in odorem unguentorum tuorum.

Introduxit me rex in cellaria sua;

exsultabimus et lætabimur in te,

memores uberum tuorum super vinum.

Recti diligunt te.

4Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,

sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

5Nolite me considerare quod fusca sim,

quia decoloravit me sol.

Filii matris meæ pugnaverunt contra me;

posuerunt me custodem in vineis:

vineam meam non custodivi.

6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,

ubi cubes in meridie,

ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.

7Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,

egredere, et abi post vestigia gregum,

et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.

8Equitatui meo in curribus Pharaonis

assimilavi te, amica mea.

9Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis;

collum tuum sicut monilia.

10Murenulas aureas faciemus tibi,

vermiculatas argento.

11Dum esset rex in accubitu suo,

nardus mea dedit odorem suum.

12Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi;

inter ubera mea commorabitur.

13Botrus cypri dilectus meus mihi

in vineis Engaddi.

14Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es!

Oculi tui columbarum.

15Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus!

Lectulus noster floridus.

16Tigna domorum nostrarum cedrina,

laquearia nostra cypressina.

21Ego flos campi,

et lilium convallium.

2Sicut lilium inter spinas,

sic amica mea inter filias.

3Sicut malus inter ligna silvarum,

sic dilectus meus inter filios.

Sub umbra illius quem desideraveram sedi,

et fructus ejus dulcis gutturi meo.

4Introduxit me in cellam vinariam;

ordinavit in me caritatem.

5Fulcite in me floribus,

stipate me malis,

quia amore langueo.

6Læva ejus sub capite meo,

et dextera illius amplexabitur me.

7Adjuro vos, filiæ Jerusalem,

per capreas cervosque camporum,

ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,

quoadusque ipsa velit.

8Vox dilecti mei; ecce iste venit,

saliens in montibus, transiliens colles.

9Similis est dilectus meus capreæ,

hinnuloque cervorum.

En ipse stat post parietem nostrum,

respiciens per fenestras,

prospiciens per cancellos.

10En dilectus meus loquitur mihi.

Surge, propera, amica mea,

columba mea, formosa mea, et veni:

11jam enim hiems transiit;

imber abiit, et recessit.

12Flores apparuerunt in terra nostra;

tempus putationis advenit:

vox turturis audita est in terra nostra;

13ficus protulit grossos suos;

vineæ florentes dederunt odorem suum.

Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:

14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ,

ostende mihi faciem tuam,

sonet vox tua in auribus meis:

vox enim tua dulcis, et facies tua decora.

15Capite nobis vulpes parvulas

quæ demoliuntur vineas:

nam vinea nostra floruit.

16Dilectus meus mihi, et ego illi,

qui pascitur inter lilia,

17donec aspiret dies, et inclinentur umbræ.

Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ,

hinnuloque cervorum super montes Bether.

31In lectulo meo, per noctes,

quæsivi quem diligit anima mea:

quæsivi illum, et non inveni.

2Surgam, et circuibo civitatem:

per vicos et plateas

quæram quem diligit anima mea:

quæsivi illum, et non inveni.

3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem:

Num quem diligit anima mea vidistis?

4Paululum cum pertransissem eos,

inveni quem diligit anima mea:

tenui eum, nec dimittam,

donec introducam illum in domum matris meæ,

et in cubiculum genitricis meæ.

5Adjuro vos, filiæ Jerusalem,

per capreas cervosque camporum,

ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,

donec ipsa velit.

6Quæ est ista quæ ascendit per desertum

sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ,

et thuris, et universi pulveris pigmentarii?

7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt

ex fortissimis Israël,

8omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi:

uniuscujusque ensis super femur suum

propter timores nocturnos.

9Ferculum fecit sibi rex Salomon

de lignis Libani;

10columnas ejus fecit argenteas,

reclinatorium aureum, ascensum purpureum;

media caritate constravit,

propter filias Jerusalem.

11Egredimini et videte, filiæ Sion,

regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua

in die desponsationis illius,

et in die lætitiæ cordis ejus.

41Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es!

Oculi tui columbarum,

absque eo quod intrinsecus latet.

Capilli tui sicut greges caprarum

quæ ascenderunt de monte Galaad.

2Dentes tui sicut greges tonsarum

quæ ascenderunt de lavacro;

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est inter eas.

3Sicut vitta coccinea labia tua,

et eloquium tuum dulce.

Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ,

absque eo quod intrinsecus latet.

4Sicut turris David collum tuum,

quæ ædificata est cum propugnaculis;

mille clypei pendent ex ea,

omnis armatura fortium.

5Duo ubera tua sicut duo hinnuli,

capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.

6Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ,

vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.

7Tota pulchra es, amica mea,

et macula non est in te.

8Veni de Libano, sponsa mea:

veni de Libano, veni, coronaberis:

de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon,

de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

9Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa;

vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,

et in uno crine colli tui.

10Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa!

pulchriora sunt ubera tua vino,

et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11Favus distillans labia tua, sponsa;

mel et lac sub lingua tua:

et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.

12Hortus conclusus soror mea, sponsa,

hortus conclusus, fons signatus.

13Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum,

cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.

14Nardus et crocus, fistula et cinnamomum,

cum universis lignis Libani;

myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.

15Fons hortorum, puteus aquarum viventium,

quæ fluunt impetu de Libano.

16Surge, aquilo, et veni, auster:

perfla hortum meum, et fluant aromata illius.

51Veniat dilectus meus in hortum suum,

et comedat fructum pomorum suorum.

Veni in hortum meum, soror mea, sponsa;

messui myrrham meam cum aromatibus meis;

comedi favum cum melle meo;

bibi vinum meum cum lacte meo;

comedite, amici, et bibite,

et inebriamini, carissimi.

2Ego dormio, et cor meum vigilat.

Vox dilecti mei pulsantis:

Aperi mihi, soror mea, amica mea,

columba mea, immaculata mea,

quia caput meum plenum est rore,

et cincinni mei guttis noctium.

3Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa?

lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos?

4Dilectus meus misit manum suam per foramen,

et venter meus intremuit ad tactum ejus.

5Surrexi ut aperirem dilecto meo;

manus meæ stillaverunt myrrham,

et digiti mei pleni myrrha probatissima.

6Pessulum ostii mei aperui dilecto meo,

at ille declinaverat, atque transierat.

Anima mea liquefacta est, ut locutus est;

quæsivi, et non inveni illum;

vocavi, et non respondit mihi.

7Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem;

percusserunt me, et vulneraverunt me.

Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.

8Adjuro vos, filiæ Jerusalem,

si inveneritis dilectum meum,

ut nuntietis ei quia amore langueo.

9Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum?

qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos?

10Dilectus meus candidus et rubicundus;

electus ex millibus.

11Caput ejus aurum optimum;

comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.

12Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum,

quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.

13Genæ illius sicut areolæ aromatum,

consitæ a pigmentariis.

Labia ejus lilia,

distillantia myrrham primam.

14Manus illius tornatiles, aureæ,

plenæ hyacinthis.

Venter ejus eburneus,

distinctus sapphiris.

15Crura illius columnæ marmoreæ

quæ fundatæ sunt super bases aureas.

Species ejus ut Libani,

electus ut cedri.

16Guttur illius suavissimum,

et totus desiderabilis.

Talis est dilectus meus,

et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.

17Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum?

quo declinavit dilectus tuus?

et quæremus eum tecum.

61Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,

ut pascatur in hortis, et lilia colligat.

2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi,

qui pascitur inter lilia.

3Pulchra es, amica mea;

suavis, et decora sicut Jerusalem;

terribilis ut castrorum acies ordinata.

4Averte oculos tuos a me,

quia ipsi me avolare fecerunt.

Capilli tui sicut grex caprarum

quæ apparuerunt de Galaad.

5Dentes tui sicut grex ovium

quæ ascenderunt de lavacro:

omnes gemellis fœtibus,

et sterilis non est in eis.

6Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,

absque occultis tuis.

7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,

et adolescentularum non est numerus.

8Una est columba mea, perfecta mea,

una est matris suæ, electa genitrici suæ.

Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt;

reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,

pulchra ut luna, electa ut sol,

terribilis ut castrorum acies ordinata?

10Descendi in hortum nucum,

ut viderem poma convallium,

et inspicerem si floruisset vinea,

et germinassent mala punica.

11Nescivi: anima mea conturbavit me,

propter quadrigas Aminadab.

12Revertere, revertere, Sulamitis!

revertere, revertere ut intueamur te.

71Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?

Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis!

Juncturæ femorum tuorum sicut monilia

quæ fabricata sunt manu artificis.

2Umbilicus tuus crater tornatilis,

numquam indigens poculis.

Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.

3Duo ubera tua sicut duo hinnuli,

gemelli capreæ.

4Collum tuum sicut turris eburnea;

oculi tui sicut piscinæ in Hesebon

quæ sunt in porta filiæ multitudinis.

Nasus tuus sicut turris Libani,

quæ respicit contra Damascum.

5Caput tuum ut Carmelus;

et comæ capitis tui sicut purpura regis

vincta canalibus.

6Quam pulchra es, et quam decora,

carissima, in deliciis!

7Statura tua assimilata est palmæ,

et ubera tua…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Song of Solomon 1–8 in Logos