Logos Bible Study

Sirach 33:26–33

Clementine VulgateOther versions

26Operatur in disciplina, et quærit requiescere:

laxa manus illi, et quærit libertatem.

27Jugum et lorum curvant collum durum,

et servum inclinant operationes assiduæ.

28Servo malevolo tortura et compedes:

mitte illum in operationem, ne vacet:

29multam enim malitiam docuit otiositas.

30In opera constitue eum:

sic enim condecet illum.

Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,

et non amplifices super omnem carnem:

verum sine judicio nihil facias grave.

31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua:

quasi fratrem sic eum tracta,

quoniam in sanguine animæ comparasti illum.

32Si læseris eum injuste,

in fugam convertetur:

33et si extollens discesserit,

quem quæras et in qua via quæras illum nescis.

Read in Logos