Logos Bible Study

Romans 9:15–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? 20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? 21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 22Quod si Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, 23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. 24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

Read in Logos
Romans 9:16: So then it depends not on human will or exertion, but on God, who has mercy.