Logos Bible Study

Romans 9:15–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? 20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? 21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?

Read in Logos
Romans 9:16: So then it depends not on human will or exertion, but on God, who has mercy.