Logos Bible Study

Romans 8:31–39

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? 32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit? 33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, 34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? 36(Sicut scriptum est:

Quia propter te mortificamur tota die:

æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Read in Logos
Romans 8:31: What then shall we say to these things? If God is for us, who can be against us?