Logos Bible Study

Romans 3:9–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, 10sicut scriptum est:

Quia non est justus quisquam:

11non est intelligens, non est requirens Deum.

12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt:

non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

13Sepulchrum patens est guttur eorum,

linguis suis dolose agebant:

venenum aspidum sub labiis eorum:

14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:

15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:

16contritio et infelicitas in viis eorum:

17et viam pacis non cognoverunt:

18non est timor Dei ante oculos eorum.

19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. 22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio: 23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

Read in Logos
Romans 3:23–24: … for all have sinned and fall short of the glory of God, and are justified by his grace as a gift, through the redemption that is in Christ Jesus …