Logos Bible Study

Romans 11:16–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami. 17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es, 18noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te. 19Dices ergo: Fracti sunt rami ut ego inserar. 20Bene: propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli altum sapere, sed time. 21Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit: ne forte nec tibi parcat.

Read in Logos