Logos Bible Study

Romans 10:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea. 6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: 7aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. 9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. 12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Read in Logos
Romans 10:9: because, if you confess with your mouth that Jesus is Lord and believe in your heart that God raised him from the dead, you will be saved.