Logos Bible Study

Romans 1–2

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

11Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, 2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis 3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, 4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: 5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, 6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi: 7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. 9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio 10semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. 11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: 12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam. 13Nolo autem vos ignorare fratres: quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus. 14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum: 15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.

16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco. 17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem: sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit.

18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: 19quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. 20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. 21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: 22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. 23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.

24Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis: 25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium: et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen. 26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. 27Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. 28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt, 29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, 30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, 31insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia. 32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.

21Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. 2Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei? 4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? 5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, 6qui reddet unicuique secundum opera ejus: 7iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. 9Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci: 10gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: 11non enim est acceptio personarum apud Deum.

12Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. 13Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. 14Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: 15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, 16in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

17Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, 18et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, 20eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege. 21Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

25Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est. 26Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? 27et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es? 28Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: 29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

Read in Logos