Logos Bible Study

Psalm 88:21–38

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Inveni David, servum meum;

oleo sancto meo unxi eum.

22Manus enim mea auxiliabitur ei,

et brachium meum confortabit eum.

23Nihil proficiet inimicus in eo,

et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24Et concidam a facie ipsius inimicos ejus,

et odientes eum in fugam convertam.

25Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,

et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26Et ponam in mari manum ejus,

et in fluminibus dexteram ejus.

27Ipse invocabit me: Pater meus es tu,

Deus meus, et susceptor salutis meæ.

28Et ego primogenitum ponam illum,

excelsum præ regibus terræ.

29In æternum servabo illi misericordiam meam,

et testamentum meum fidele ipsi.

30Et ponam in sæculum sæculi semen ejus,

et thronum ejus sicut dies cæli.

31Si autem dereliquerint filii ejus legem meam,

et in judiciis meis non ambulaverint;

32si justitias meas profanaverint,

et mandata mea non custodierint:

33visitabo in virga iniquitates eorum,

et in verberibus peccata eorum;

34misericordiam autem meam non dispergam ab eo,

neque nocebo in veritate mea,

35neque profanabo testamentum meum:

et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:

37semen ejus in æternum manebit.

Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38et sicut luna perfecta in æternum,

et testis in cælo fidelis.

Read in Logos