Logos Bible Study

Psalm 49:16–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas?

et assumis testamentum meum per os tuum?

17Tu vero odisti disciplinam,

et projecisti sermones meos retrorsum.

18Si videbas furem, currebas cum eo;

et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19Os tuum abundavit malitia,

et lingua tua concinnabat dolos.

20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,

et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

21Hæc fecisti, et tacui.

Existimasti inique quod ero tui similis:

arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Read in Logos