Logos Bible Study

Psalm 32:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2Confitemini Domino in cithara;

in psalterio decem chordarum psallite illi.

3Cantate ei canticum novum;

bene psallite ei in vociferatione.

4Quia rectum est verbum Domini,

et omnia opera ejus in fide.

5Diligit misericordiam et judicium;

misericordia Domini plena est terra.

6Verbo Domini cæli firmati sunt,

et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.

7Congregans sicut in utre aquas maris;

ponens in thesauris abyssos.

8Timeat Dominum omnis terra;

ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.

9Quoniam ipse dixit, et facta sunt;

ipse mandavit et creata sunt.

Read in Logos