Logos Bible Study

Psalm 118:89–96

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

89In æternum, Domine,

verbum tuum permanet in cælo.

90In generationem et generationem veritas tua;

fundasti terram, et permanet.

91Ordinatione tua perseverat dies,

quoniam omnia serviunt tibi.

92Nisi quod lex tua meditatio mea est,

tunc forte periissem in humilitate mea.

93In æternum non obliviscar justificationes tuas,

quia in ipsis vivificasti me.

94Tuus sum ego; salvum me fac:

quoniam justificationes tuas exquisivi.

95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me;

testimonia tua intellexi.

96Omnis consummationis vidi finem,

latum mandatum tuum nimis.

Read in Logos
Psalm 119:90–91: Your faithfulness endures to all generations; you have established the earth, and it stands fast. By your appointment they stand this day, for all things are your servants.