Logos Bible Study

Psalm 114–116

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Alleluja.

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus

vocem orationis meæ.

2Quia inclinavit aurem suam mihi,

et in diebus meis invocabo.

3Circumdederunt me dolores mortis;

et pericula inferni invenerunt me.

Tribulationem et dolorem inveni,

4et nomen Domini invocavi:

o Domine, libera animam meam.

5Misericors Dominus et justus,

et Deus noster miseretur.

6Custodiens parvulos Dominus;

humiliatus sum, et liberavit me.

7Convertere, anima mea, in requiem tuam,

quia Dominus benefecit tibi:

8quia eripuit animam meam de morte,

oculos meos a lacrimis,

pedes meos a lapsu.

9Placebo Domino in regione vivorum.

10Alleluja.

Credidi, propter quod locutus sum;

ego autem humiliatus sum nimis.

11Ego dixi in excessu meo:

Omnis homo mendax.

12Quid retribuam Domino

pro omnibus quæ retribuit mihi?

13Calicem salutaris accipiam,

et nomen Domini invocabo.

14Vota mea Domino reddam

coram omni populo ejus.

15Pretiosa in conspectu Domini

mors sanctorum ejus.

16O Domine, quia ego servus tuus;

ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea:

17tibi sacrificabo hostiam laudis,

et nomen Domini invocabo.

18Vota mea Domino reddam

in conspectu omnis populi ejus;

19in atriis domus Domini,

in medio tui, Jerusalem.

1Alleluja.

Laudate Dominum, omnes gentes;

laudate eum, omnes populi.

2Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus,

et veritas Domini manet in æternum.

Read in Logos