The Future of Bible Study Is Here.
Proverbs 30:15–31
dicentes: Affer, affer.
Tria sunt insaturabilia,
et quartum quod numquam dicit: Sufficit.
et terra quæ non satiatur aqua:
ignis vero numquam dicit: Sufficit.
17 Oculum qui subsannat patrem,
et qui despicit partum matris suæ,
effodiant eum corvi de torrentibus,
et comedant eum filii aquilæ!
et quartum penitus ignoro:
viam colubri super petram,
viam navis in medio mari,
et viam viri in adolescentia.
20 Talis est et via mulieris adulteræ,
quæ comedit, et tergens os suum
dicit: Non sum operata malum.
et quartum non potest sustinere:
22 per servum, cum regnaverit;
per stultum, cum saturatus fuerit cibo;
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta;
et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.
et ipsa sunt sapientiora sapientibus:
qui præparat in messe cibum sibi;
26 lepusculus, plebs invalida,
qui collocat in petra cubile suum;
et egreditur universa per turmas suas;
et moratur in ædibus regis.
29 Tria sunt quæ bene gradiuntur,
et quartum quod incedit feliciter:
30 leo, fortissimus bestiarum,
ad nullius pavebit occursum;
et aries; nec est rex, qui resistat ei.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|