Logos Bible Study

Proverbs 1:24–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

24Quia vocavi, et renuistis;

extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:

25despexistis omne consilium meum,

et increpationes meas neglexistis.

26Ego quoque in interitu vestro ridebo,

et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

27Cum irruerit repentina calamitas,

et interitus quasi tempestas ingruerit;

quando venerit super vos tribulatio et angustia:

28tunc invocabunt me, et non exaudiam;

mane consurgent, et non invenient me:

29eo quod exosam habuerint disciplinam,

et timorem Domini non susceperint,

30nec acquieverint consilio meo,

et detraxerint universæ correptioni meæ.

31Comedent igitur fructus viæ suæ,

suisque consiliis saturabuntur.

Read in Logos